Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SONO

SONO,² (SONARE) Dicere, dici. Concilium Ticinense sub Benedicto VIII. PP. in Praefat.: Quia usuale est apud eos Sonare, Filii matrem sequuntur. Notitia judicati ann. 843. in Append. Marcae Hispan. col. 780: Et quando ipse Episcopus Wimar ab hoc seculo migravit, plenam vestituram exinde habebat de omnia quae superius Sonuit. Charta ann. 1066. in Notis ad Concilia Narbon.: Sicut Sonat in praeceptis Regum, id est, sicut scriptum est. In Consuetud. Andegav. art. 426: En sonnant en termes generaux, qu'il a possedé à titre. Id est, dicendo in terminis generalibus justo se titulo possedisse. Epistola Honorii Imper. apud Baron. ann. 419. 2: Cum post abscessum venerabilis viri Zozimi, circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi judicio conveniens, multitudo Sonuisset, etc. Id est, una voce meritum Eulalii commendasset. Lex Vervini ann. 1233. art. 13: Super burgensium aliquem neque ego, neque villicus meus, clamorem facere potero, nisi sub testimonio Scabinorum; ita tamen, quod si clamoris alicujus duo jurati testes Sonuerint, haereditate excepta, post juratorum testimonium jus cujusque judicio Scabinorum relinquatur. Sonner vero in Consuetudine Inculismensi art. 13. et Rupellensi art. 29. idem valet ac aequivalere, équipoller. Item pro loqui. S. Columbanus in Regula coenobiali fratrum, seu Poenitentiali cap. 1: Qui loquutus fuerit in plausu, id est, altiore sono solito Sonaverit, etc. Laur. Byzyn. in Diario belli Hussit. apud Ludewig. tom. 6. pag. 156: Insuper et litteras per Boemiae regnum materiam praemissam Sonantes, scribebant.

Verbum Sonare, phrasis Gallica, Sonner mot, mutire. Privil. curiae MSS. fol. 6. v°. ex Bibl. reg.: Non audent excommunicare, nec mandata curiae exequi, nec solum verbum Sonare.

Hinc, ni fallor, Estre suns, Reus dici, reputari, in Sent. baillivi de Herissent ann. 1364. ex Reg. 140. Chartoph. reg. ch. 252: Comme Jehan li Sarmonniers fust Suns et accusez..... pour le soupechon de le mort de feue Jehanne le Caronnesse sa femme, etc. Non a Latino Sons deduco, quod accusatus tantum dicatur. Vide Sonare 3.

Resonare, Idem quod Sonare. Versus scripti in fronte Bibliorum Metensis Ecclesiae: Et praesens transacta canit praesentia monstrans,   Singula jura solet, singula sed Resonat. Charta ann. 824. apud Sandovallium: Inter ipsos terminos, qui in ista scriptura Resonant. Infra: Et per ipsos terminos cum sua rem causa, quod in ista scriptura Resonat. Charta Rivipullensis aerae 888. apud Anton. de Yepez tom. 4: Sicut in ipso judicio Resonat, etc. Tabularium Conchensis Abbatiae in Ruthenis ch. 296: Ita sicut Resonat in testamento, et in praescriptione patris nostri, etc. Adde Appendic. ad Capitul. num. 66. 104.