Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AREOLA

AREOLA, diminut. ab Area, Gall. Carreau. Pontif. MS. eccl. Elnens. ubi de Dedicat. eccl.: Faciant xxiiij. Areolas de cinere a sinistro angulo orientali usque in dextrum occidentalem seriatim, in quibus scribatur alphabetum Graece; et xxiij. a dextro angulo orientali usque in sinistrum occidentalem, in quibus scribatur alphabetum Latine, scribendo singulas litteras in singulis Areolis.