Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPARGO

SPARGO, Vita S. Guthlaci cap. 19: Sulphureos glaciali grandine mistos vortices, globis Sparginibus sydera pene tangentes. Ubi forte leg. spargilibus. Sed et spargines vox Latina est. Glossae Gr. Lat.: Περιραίνω conspargo: περιραντήρ, spargine.

Bollandistae ediderunt globosis Sparginibus, et Spargines recte aspersiones interpretantur. Occurrit praeterea apud Fortunatum lib. 3. Epist. ad Felic. Episc.: Elisa salis Spargine. Et in Actis S. Reginswindae tom. 4. Jul. pag. 93: Neque veteris fermenti aliquo Spargine novam conspersionem aeruginascere. Vide in Spargitare.