Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPATIOR

SPATIOR, (SPATIARI) Ludere, genio indulgere, Ital. Spassare. Lit. remiss. ann. 1353. in Reg. 81. Chartoph. reg. ch. 706: Cum idem Jaquetus post prandium.... ad billas ivisset Spatiatum seu lusum, etc. Aliae ann. 1360. in Reg. 89. ch. 676: Idem exponens de quodam ludo scolae (soulae) quo se cum quibusdam aliis Spatiatus fuerat, etc.