Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPATIUM

SPATIUM, Deambulatio, animi relaxatio. Translat. S. Thomae Aquinat. tom. 1. Mart. pag. 726: Dictus Comes ivit una dierum ad Spatium cum quodam fratre. Hist. Vicon. Monast. apud Marten. tom. 6. Ampliss. Collect. col. 298: Nam cum causa Spatii eis aderat, non in joculatorum aut histrionum strepitu congaudebant, sed mandato Priore, de ejusdem verbis dulcedinis delectati hilares se reddebant. Vide supra Spatiamentum 1.

Hinc liber proverbiorum ex Cod. reg. 7618. inscribitur: Bonum Spacium.

Nostris vero Espasse, idem quod Travée, interlignium. Terrear. Montis-Lether. ann. 1548: Une maison contenant deux corps d'hostel, chacun de deux Espasses....... Une maison contenant deux Espasses, faisant portion de trois Espasses couvertes de thuille..... Item une grange contenant trois Espasses.