Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPECIES

SPECIES, Vox JC. notissima: quibus idem sonat, quod veteribus fruges, ut sunt vinum, oleum, frumentum, legumina: unde Species annonariae, apud Vegetium lib. 3. cap. 3. et in Codice non semel. Senator lib. 12. Epist. 22: Et ideo memoratae Species (vini, olei, etc.) in tot solidos datae pro tributaria functione... reputentur. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 5: O si te habuisset Massilia Sacerdotem, nunquam naves oleum, aut reliquas Species detulissent, etc.