Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPECIES

SPECIES,² Res, vel quaevis supellex pretiosior. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3: Si alicui aurum, argentum, aut ornamenta, vel Species fuerint commendatae, sive custodiendae traditae, etc. Idem Gregorius Turon. lib. 6. cap. 5: Judaeus quidam....... qui ei ad Species coëmendas familiaris erat, advenit. Lib. 6. cap. 38: Magni ibidem thesauri ex auro argentoque, et multarum Specierum reperti sunt. Lib. 7. cap. 25: Equos quoque ejus, aurum argentumque, sive Species, quas meliores habebat, pariter auferentes, etc. Lib. 10. cap. 2: Direptam Speciem de manu cujusdam mercatoris ad metatum detulit. Marculfus lib. 1. form. 31: Praecipientes, ut quicquid ex successione parentum,..... vel per quaelibet instrumenta Chartarum ad eundem juste pervenit, tam in villabus, mancipiis, aedificiis, accolabus, auro, argento, speciebus, ornamentis, mobili aut immobili, etc. Walafr. Strabus de Miraculis S. Galli lib. 2. cap. 1: Eum ad subterraneum duxit armarium: quod cum idem Vicarius aperiri fecisset, Species, quas inibi reperit, his, qui secum erant facta divisione distribuit. Vox Ammiano, Capitolino, et aliis usurpata, et in veteri Chartula plenariae securitatis descripta a Brissonio lib. 6. Formul. pag. 647.