Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPECIES

SPECIES,⁵ Materia sacrificii Corporis et Sanguinis Christi, nostris Especes. Missale Gothicum apud Mabill. Liturg. Gallic. pag. 283. col. 1: Oremus, fratres dilectissimi ut Dominus ac Deus noster Speciem istam, suo ministerio consecrandam, coelestis gratiae inspiratione sanctificet.