Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPECIES

SPECIES,⁶ Aromata, vel res quaevis aromaticae, Gallis Espices. Marcianus JC. leg. 16. § 7. D. de Publ. et Vectig. (39, 4.): Species pertinentes ad vectigal, cinnamomum, piper longum, piper album. Marcell. Empiricus, seu Vindicianus Archiater: Adde et aromaticas Species, quas mittit Eous. Senator lib. 12. Epist. 18: Species praeterea, quae mensis regiis apparentur, exactas tota sedulitate perquirite. Ildefonsus Toletanus in Chron. in Heraclio: Cum hac illacque cum diversis Speciebus aromatum et divitiarum causa lucri pergeret, etc. Joan. Sarisberiensis lib. 8. Policrat. cap. 6: Conficiuntur salsamenta garo; nihil vilius est nisi complurium polliceatur effectus, et judicia Specierum. Adde lib. 8. cap. 11. Will. Tyrius lib. 12. cap. 23: Erant autem naves eaedem orientalibus oneratae mercibus, Speciebus videlicet, et pannis sericis. Chronicon Reichersperg.: Mille et 50. dextrarios Turcos et Species infinitas, et quas noverat pretiosiores misit. Et infra: 30. quintarios de pipere, et alias Species sine numero. Eckehardus de Casibus S. Galli cap. 13: Speciebus quoque et antidotis, et prognosticis Hippocratis singulariter erat instructus. Proverbium medicorum vulgare apud Joannem Sarisber. lib. 5. Policrat. cap. 10: Pro solis verbis montanis utimur herbis, Pro caris rebus, pigmentis et Speciebus. Le Reclus de Moliens MS.: Qui mist en reube odour ambrine Ni autre Espece Alexandrine. Statuta Cluniacensia Petri Venerab. cap. 9: Statutum est, ut ab omni mellis ac Specierum cum vino confectione, quod vulgari nomine Pigmentum vocatur,..... fratres abstineant. Archithrenius lib. 2. cap. 6: Itur ad Eoas Species, messemque perusti Axis odoriferam, ventris divellere toto Nititur orbe dapes, et condimenta libido. Continuator Nangii ann. 1359: Et tunc ad invicem in signum pacis vinum et Species cum gaudio receperunt. Ordo Romanus 13. cap. 14: Quo finito, redeunt ad aulam Papae, ubi parata sunt vina multa et diversa et claretum et Species. Chronic. Corn. Zantfliet apud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 357: Levatis mensis lotisque manibus et Speciebus datis, abiit Rex in thalamum suum. Adde Ordin. Cluniac. part. 1. cap. 8. Statuta Monast. S. Claudii pag. 82. 83. etc. Formula nostris familiaris: Donner vin et Espices. Froissartes 2. vol. cap. 81: Et les recueillit moult honorablement les uns aprés les autres et les envoya en son chastel, et fit apporter le vin et les Espices. Idem 3. vol. cap. 84: Boire et prendre Espices. Histor. Caroli VII. Reg. Franc.: Servir vin et Espices. Vetus Poëta in Poëm. MS. du Dit du Chevalier: Après laver isnellement, La Dame fit donner le vin, Et les Espices en le fin. Chronicon Bertrandi Guesclini: Le vin a fait mander, et Espices grament. Christina Pisana in lib. du Tresor de la Cité des Dames, 1. part. cap. 12: Aprés les Espices prinses, et qu'il sera temps de se retraire, la Dame s'en ira à sa chambre, etc.

Porro haec Specierum, seu Espices, appellatio sumitur apud nos hodie pro Salariis Judicum, quibus cum iis nulla ex legibus praeberentur a litigantibus, quorum lites dijudicabant, aut inspiciebant, licitum tamen erat, levioris momenti et pretii donativa recipere, cujusmodi sunt condimenta, esculenta, aut poculenta, quorum valor in una hebdomada 10. solid. Paris. non excederet, ut est in Edicto S. Ludovici ann. 1254. apud Nangium in ejus Vita: seu ut habet aliud Philippi Pulchri ann. 1302. pro reformatione Regni, in stylo Curiae Paris. part. 3. tit. 6. § 36: Excepto esculento et peculento, et aliis ad comedendum et bibendum ordinatis, et de talibus cum moderamine, secundum conditionem cujuslibet, et cum tali quantitate ea recipiant, quod infra unam diem possint absque illicita devastatione consumi. Exstat etiam apud Pithoeum in Consuetud. Trecens. pag. 479. 480. Conventio Caroli Comit. Andegav. et Provinc. cum Arelatens. ann. 1251: Et ab omni munere manus suas excutere, exceptis esculentis et poculentis a jure concessis. Statuta Arelatens. MSS. art. 185: Neque consules, neque judices... accipiant aliqua munera vel eximia (exenia) ab aliquo cive vel extraneo, praeter esculentum et poculentum. Ita pariter in Fleta lib. 1. cap. 17. § 18. judices vetantur, aliquod donum recipere per se vel per alium,... exceptis esculentis et poculentis pro uno die, et non ultra. Adde Constitut. Siculas lib. 1. tit. 51. et tit. 70. § 1. Joan. Sarisber. lib. 5. Polic. cap. 15. lib. 8. cap. 17. Matth. Paris ann. 1236. pag. 294. Odoricum de Portu Naonis in Peregrinat. num. 11. Vitam S. Julianae Virg. n. 15. etc. Vide Rainardi Abbatis Cisterciensis Constitutiones cap. 61.

Species, Quidquid diebus jejuniorum vespere apponitur, ut bellaria, fructus, cichoreum aceto et oleo conditum, etc. Transactio inter Abbatem et Monachos Crassenses ann. 1351: Consuetum est quod in vigilia natalis Domini, post Vesperas, dominus Abbas, si sit in monasterio et faciat officium festivitatis, dat et dare consuevit Species sufficientes et bonas conventui in refectorio.

Species, Res ad medicinam spectantes. Mirac. S. Berthae saec. Bened. 3. part. 1. pag. 460: Si nosti aliquod hujus meae infirmitatis medicamentum, sive in oleribus, sive in Specierum generibus, edicito. Comput. ann. 1244. ex Bibl. Reg.: Apotecarius pro Speciebus captis per Johannem Vicecomitem, x. lib. ii. sol. ix. den. Vide infra.

Hodie Speciem strictius sumimus de acribus tantum et morsicantibus, ut sunt piper, canella et similia. Macrobius lib. ult. Saturn.: Species et acres, et calidae super faciem cum apponuntur, exulcerant. Statuta Card. Trivultii ann. 1531. pro Monast. S. Victoris Massil.: Item in vigiliis festivitatum providere tenetur (Pitansarius) de potagio, vulgariter dicto pureya et salsa cum Speciebus pro piscibus condecenti.

Speciaria, Res aromataria, aromatum mercatura, Gall. Espicerie. Sanutus: Inhibeatur sub eadem censura, ne quisquam de partibus Africae, aut etiam Hispaniae, ubi habitant Saraceni, Speciariam accipiat, vel mercimonia quaecumque a partibus Indiae portata, etc. Idem lib. 1. part. 1. cap. 1: Magna pars honoris, reditus, proventus et exaltationis Soldani, et gentium illi subjectarum, est propter Speciariam, et multa alia mercimonia. Adde part. 5. cap. 3. et Raimundum Montanerium in Chronico Aragon. cap. 159. Acta SS. tom. 1. Julii pag. 604. et Statuta Vercell. lib. 3. fol. 101. v°.

Speciarius, Qui omne genus specierum vendit, Latinis Seplasiarius, παντοπώλης, nostris Epicier. Statuta Astens. cap. 25. f. 75: Item quod nullus Speciarius sive apothecarius civis seu habitator Ast. audeat vel praesumat recettas, aliquas facere seu dare aliquibus civibus de territorio Astensi. Adde Statuta Saluciar. cap. 125. Collat. 5. Genuae lib. 4. cap. 84. fol. 136. v°. Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1568. et Murator. tom. 11. col. 42.

Speciator, Eadem notione. Pactum inter Jacobum Aragon. Reg. et Berengar. Magalon. Episcop. ann. 1272: Juxta marginem seu ripam cujusdam condaminae Petri de Montillis Speciatoris. Statuta Arelat. MSS. art. 130: Speciatores operent secundum quod eis praecepit antidotarius, vel secundum quod visum fuerit medico expedire. Mirac. MSS. Urbani V. PP. ex Tabul. S. Victoris Massil.: Mattheus Passero de Venetiis Speciator. Statuta Eccl. Avenion. ann. 1341. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 565: Ab eodem quoque nullus hipotecarius seu Speciator receptas ordinatas per talem Judaeum medicum auderet....... conficere. Specier, in Statuto Caroli primogen. Johannis Reg. Franc. ann. 1357. tom. 3. Ordinat. pag. 196: N'y billonneurs aucuns, neque Speciers, drapiers, merciers, ne autres quelqu'ils soient, s'entremettent de fait de change.

Specialis, Eodem significatu, Italis Speziale. Statuta Pistoriens. lib. 5. rubr. 65: De poena Spetiariorum committentium fraudem in arte sua. Quoniam necessarium est quod medicinalia a Spetialibus et aromatariis administrentur, etc. Vita B. Andreae de Piscaria tom. 4. Maii pag. 628: Nam dum cum quodam Speciali, etc. Vide Retagliator.

Species. Recapitulatio Legis Salicae: Sciendum est, quod in quibusdam Libellis Salicis... continentur Capitula in quibusdam codicibus 99. in quibusdam vero plus minus 95. habent etiam Species, in quibusdam libellis 20. et 7. in quibusdam vero minus, vel paulo plus. Ubi Speciei voce innuuntur varietates, uti mox vocantur, compositionum, seu mulctarum, quae in ea recapitulatione ad 31. excurrunt.