Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPERO

SPERO, (SPERARE) Credere. Concilium Compendiense ann. 757. cap. 5: Si Francus homo accepit mulierem, et Sperat, quod ingenua sit, etc. Hincmarus Remensis in Epist. de Synodo apud Tusiacum: Qui ostendit mihi librum, quem, ut Spero, Canones appellant. Reclamatio Hincmari Laudun.: Aditum tamen ad Sedem Apostolicam minime Sperantes mihi posse denegari. Vita MS. Magnobodi Episc. Andegav. cap. 11: Valentem puerum invenerunt, quem defunctum Sperabant. Fulcherius Carnotensis lib. 1. Histor. Hierosolymitanae cap. 4: Ibi insuper, ut Spero, viginti millia spadones assidua habitatione conversantur. Ordericus Vitalis lib. 13: A Roberto.... captus est, cum quo firmam pacem habere Sperarat. Historia Inventionis S. Mastidiae: Inter quos commigrantes quidam Trecassinorum puellas duas, ut Spero, quinquennes adducunt secum. Supra: Juvenis, ut puto, 15. annorum. Passio S. Bercharii pag. 75: Sperans aptum se Monasterium aedificandi locum reperisse. Vide Ammianum lib. 20. pag. 174. Columbanum in Poenitentiali cap. 2. Legem Bajwar. tit. 16. cap. 1. ยง 2. librum Miraculor. S. Richarii cap. 16. apud Mabillonium, Matthaeum Westmon. ann. 1303. Appendicem ad Capitular. n. 88. Hist. Condomensem pag. 437.