Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPERO

SPERO,² (SPERARE) Timere, metuere. Moschopulus in Lexico Philostrati: Φόϐος ἐστὶν ἐλπὶς ϰαϰῶν. ἐλπὶς δὲ ἡ προσδοϰία ἀγαθῶ. Προσδοϰία δὲ ϰαὶ τῶν ἀμφοτέρων. Carisius: Sperare, timere est. Auctor Breviloqui: Achyrologia, est dictio improprie posita; ut timeo requiem, Spero laborem. Virgil. lib. 4. AEneid.: .... Si tantum potui Sperare dolorem. Cod. Theodos. leg. 25. tit. 10. lib. 10. de Petitionibus: Cum per Illyrici partes Barbaricus Speraretur incursus, etc. Charta ann. 1383. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 240: Aliquae altercationes inter dictos exponentes moveri Sperentur, etc. Vita S. Goaris cap. 7: Speraverunt se sub tanta morte interire. Aribertus in Epistol. ad Samerium Episcop. Bracarensem in Hist. Episc. Portuensium in Lusitania: Ego quotidie Spero super me similem plagam, etc. Statutum Philippi Reg. Franc. ann. 1311: Cum multa damna inde pervenerint, et in periculum Reipublicae Sperentur majora. Charta Goslini Episcopi Carnotensis ex Tabulario ejusdem Ecclesiae n. 45: Quod nobilis mulier Vicedomina Carnoti aegrotans, cum exitum hujus vitae se in proximo habituram Speraret, etc. Observantiae Regni Aragon. lib. 2. tit. de Citatione § 10: Verum, si periculum esset in mora, quia partes Sperantur venire ad arma, etc. Utuntur praeterea Ammianus lib. 14. 16. 30. Firmicus lib. 8. cap. 17. Sidonius lib. 6. Epist. 6. lib. 8. Ep. 7. etc. Ita Graeci ἐλπίζειν, nostri Esperer interdum usurparunt, ut in Charta ann. 1362. in laudata Meld. Hist. pag. 235: Item sur le discord Esperé à mouvoir entre nous, etc. Vide Notas ad Cinnamum pag. 434. et ad Joinvillam pag. 81. praeterea Lindenbrogium ad Ammianum lib. 14. pag. 18. 1. edit.