Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPERO

SPERO,³ (SPERARE) Exspectare. Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 15: Mortem non Sperans, demum tamen ipsa catena Mortis eum strinxit, rapuit de corpore tristi. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 74: Stabiliverunt etiam,.... quod adversarius quilibet suum adversarium in placito Speraret usque ad horam diei tertiam. Infra: Satis enim videtur esse congruum Sperare homines, seniores suos usque ad nonam. Juvenalis Sat. 4: .... Jam quartanam Sperantibus aegris. i. exspectantibus.

Huc spectat formula usurpata in Charta a Mabill. tom. 4. Annal. Bened. pag. 43. ad ann. 987. laudata, quae acta dicitur die dominico post Ascensionem Domini xi. Kal. Junii, Luna 11. Deo regnante et Rege Sperante. Id est, sperato, ut monet idem Mabillonius: nondum quippe agnitus erat Rex Hugo ab Aquitanis et finitimis populis.