Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPERO

SPERO,⁴ (SPERARE) Petere. Regula Pauli et Stephani cap. 4: Nulli liceat absque Prioris permissu de opere Dei discedere; sed quem causa manifesta compulerit, oratione a Priore Sperata et concessa obtineat. Cap. 5: Nec bini, nec terni; sed singillatim exeuntes orationem Sperent. Leo Episcopus Senonensis Epist. ad Childebertum Regem: Litteras Celsitudinis vestrae honore, quo dignum est, me indico suscepisse: ubi Sperare dignamini, ut ad ordinandum Mecledonensem Episcopum aut praesentia nostra adesse debeat, aut consensus.