Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPERO

SPERO,⁵ (SPERARE) pro Spectare. Charta Dagoberti Regis Fr. in Actis Episcop. Cenom. pag. 186: Aut quae per ipsam Ecclesiam Sperare videntur. Charta Caroli C. Regis Franc. ann. 10. in Tabul. Flaviniacensi: In qua erat insertum, qualiter iidem piissimus Augustus concessisset eidem Monasterio omne teloneum de negotiatoribus eorum, vel de hominibus eorum, qui per ipsam casam Dei Sperare videntur, vel de hoc, quod homines ad eorum dorsa deferunt. Occurrunt eadem verba infra, et in alia Charta, quae descripta legitur in eodem Tabulario.