Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPINA

SPINA, Dolii epistomium, quod spinae majoris speciem referat: vox Italica, de qua Oct. Ferrarius. Aribo Episc. Frisingensis in Vita S. Corbiniani n. 2: Contigit,..... ut musto vehementer intumescente, magni fervoris vim vas sufferre nequiret, Spinamque tam fortiter rejiceret, ut ejus sonitus in cellula ad aures viri Dei perveniret. Mox: Arrepta clave festine cellarium intravit, et in introitu Spinam pede invenit. Anonymus de Desolatione Monasterii Morimundensis in agro Mediolanensi: Quidam ex praedonibus domum, in qua vinum servatur, intrantes, extraxerunt Spinas, sicque indicibili nequitia, vinum, quia portare non poterant, effuderunt. Mox: Et apprehendens unam de Spinis, quae jacebat in terra, voluit meatum vini obtrudere, etc. Statuta Riperiae cap. 4. fol. 9. v°: Omnes vendentes vinum ad minutum non audeant, nec praesumant tenere aliquam Spinam seu canellam, vel brocalium, etc. Pluries ibi. Adde Statuta Astens. Vide Spineta.