Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPIRITUALES

SPIRITUALES, Ecclesiastici dicuntur ad distinctionem Laicorum, qui vocantur Temporales. Barthol. Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1230. apud Murator tom. 6. col. 465: Misit personas Spirituales Mediolanum pro Potestate electo ducendo Januam. Elmham. in Vita Henrici V. Regis Angl. cap. 9. pag. 18: Praefatus Princeps, concomitante honorabilium personarum, tam Spiritualium quam Temporalium, nobili et praestanti comitiva, etc. Charta ann. 1404. apud Rymer. tom. 8. pag. 378: Super literis tam regalibus, quam aliorum dominorum Spiritualium et Temporalium regni nostri Angliae, etc.