Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): fructus

fructus

a) Frucht im eigentlichen und übertragenen Sinne des Wortes: nomen fructus a corporalibus ad spiritualia est translatum. Dicitur autem in corporalibus fructus, quod ex planta producitur, cum ad perfectionem pervenerit et quandam in se suavitatem habet. Qui quidem fructus ad duo comparari potest, scilicet ad arborem producentem ipsum et ad hominem, qui fructum ex arbore adipiscitur. Secundum hoc igitur nomen fructus in rebus spiritualibus dupliciter accipere possumus, uno modo, ut dicatur fructus hominis quasi arboris id, quod ab eo producitur, alio modo, ut dicatur fructus hominis id, quod homo adipiscitur. Non autem omne id, quod adipiscitur homo, habet rationem fructus, sed id, quod est ultimum, delectationem habens. Habet enim homo et agrum et arborem, quae fructus non dicuntur, sed solum id, quod est ultimum, quod scilicet ex agro et arbore homo intendit habere; et secundum hoc fructus hominis dicitur ultimus hominis finis, quo debet frui. Si autem dicatur fructus hominis id, quod ex homine producitur, sic ipsi actus humani (→ actus sub a) fructus dicuntur; operatio enim est actus secundus (→ actus sub b) operantis, et delectationem habet, si sit conveniens operanti, th. I. II. 70. 1 c; vgl. ib. 2 c ­ 4 c; 11. 1 c & 3 c; II. II. 8. 8 a; cg. I. 4; III. 96; 3 sent. 43. 1. 5 c; 4 sent. 49. 5. 2. 1 c.

Als Arten des fructus sind mit Bezug auf den Menschen hier zu unterscheiden: 1. fructus adeptus sive adquisitus & f. productus (Gal. 5. 6) = die bereits existierende und (ex labore vel studio, ib.) erlangte oder erworbene und die (erst ins Dasein) hervorgebrachte Frucht (sicut fructus producitur ex arbore, ib.; vgl. th. I. II. 70. 1 c). 2. f. adquisitus, → f. adeptus. 3. f. corporalis sive sensibilis & f. spiritualis (th. I. II. 11. 1 c; 70. 1 c; 4 sent. 49. 5. 2. 1 c) = die körperliche oder sinnliche und die geistige oder übersinnliche Frucht. 4. f. productus, → f. adeptus. 5. f. rationis & f. Spiritus sancti (th. I. II. 11. 3 ad 2; 70. 1 c & ad 1) = die Frucht der (menschlichen) Vernunft und die Frucht des h. Geistes (si igitur [in rebus spiritualibus] operatio hominis [sc. delectationem habens] procedat ab homine secundum facultatem suae rationis, sic dicitur esse fructus rationis; si vero procedat ab homine secundum altiorem virtutem, quae est virtus Spiritus sancti, sic dicitur esse operatio hominis fructus Spiritus sancti quasi cuiusdam divini seminis, ib. 70. 1 c). 6. f. sensibilis, → f. corporalis. 7. f. spiritualis, ≈ . 8. f. Spiritus sancti, → f. rationis.

b) Frucht des h. Geistes (vgl. fructus Spiritus sancti sub a): scilicet dona, beatitudines et fructus, th. I. II. 55 pr.

Über den Unterschied zwischen fructus, beatitudo (← sub b), donum Spiritus sancti (→ donum sub b) und virtus (← sub d) heißt es: in virtute enim est considerare habitum et actum. Habitus autem virtutis perficit ad bene agendum. Et si quidem perficiat ad bene operandum humano modo, dicitur virtus, si vero perficiat ad bene operandum supra modum humanum, dicitur donum. Unde Philosophus supra communes virtutes ponit virtutes quasdam heroicas, puta (z. B.) cognoscere invisibilia Dei sub aenigmate est per modum humanum; et haec cognitio pertinet ad virtutem fidei, sed cognoscere ea perspicue et supra humanum modum pertinet ad donum intellectus. Actus autem virtutis vel est perficiens, et sic est beatitudo, vel est delectans, et sic est fructus, Gal. 5. 6; vgl. th. I. II. 68. 1 c; 69. 1 c; 70. 2 c; II. II. 157. 2 ad 3; 3 sent. 34. 1. 1 c, 4 c & 5 c. Die fructus (Spiritus sancti) sind folgende: amor Dei sive caritas (→ amor sub a und caritas), gaudium (←), pax (← sub a), patientia (←), longanimitas (←), bonitas (← sub b), benignitas (←), mansuetudo (←), fides (= fidelitas, → fides sub d), modestia (←), continentia (← sub d), castitas (← sub b); vgl. th. I. II. 70. 3 c; II. II. 8. 8 c & ad 1-3; 3 sent. 34. 1. 5 c.