Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SPONSO

SPONSO, (SPONSARE) Sponsalia contrahere, in leg. 38. D. de Ritu nuptiar. (23, 2.) Leg. Liutprandi [12. (2, 6.)] apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 53: Si quis puellam ante annos xii. Sponsaverit, etc. Sponsare de solido et denario, supra in Solidus 2.

Sponsare, In matrimonium collocare, in iisd. Leg. 119. (6, 66.) ibid. pag. 74: Si quis filiam suam aut sororem alii Sponsare voluerit, habeat potestatem cui voluerit, libero tamen homini, sicut anteriori Edicto continetur. Nam postquam eam Sponsaverit, non habeat potestatem alteri homini eam ad maritum dandi ante biennii tempus.

Sponsare Ecclesiam, Eam dotare, annuos reditus illi attribuere, Gall. Doter, fonder une Eglise. Charta ann. 1096. inter Instrum. tom. 6. Gall. Christ. novae edit. col. 183: Mihi Remundo comiti Tolosensi placuit, ut in manu dom. Urbani PP. et in praesentia archiepiscoporum et episcoporum, qui cum eo aderant, ecclesiam Nemausensem sicut fidelis Dei filius Sponsarem. Placuit vero, et placet, et ideo eam fideliter Sponso, nam omne quod villa Fontis coopertae mihi debet, et quidquid habeo ibi in servitiis, in usibus, in hospitiis, totum B. Mariae Nemausensis ecclesiae,..... in Sponsalitio dono. Vide in Sponsalitium.

Sponsare Ecclesiam, Eam sibi in sepulturam eligere. Litterae Folcaldi apud Stephanot. tom. 7. Fragm. Hist. MSS.: Do vero ex parte matris meae Girbergiae, quae pro amore D. N. J. C. et S. M. semper Virginis et S. Petri Apostoli et S. Abundi Mart. et O. SS. Sponsavit praedictum locum de sepultura corporis sui, pro redemptione animae suae et sui senioris Azonis, quantum ipsa dedit in villa quae vocatur Juer.