Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARGENTEUS

ARGENTEUS, Vetus apud Francos nummus. Octo Argentei uni solido aureo respondebant, ut liquet ex Aimoini lib. 1. de Transl. S. Vincentii cap. 3: Quadraginta Argenteos, solidos videlicet quinque postulavit. Cui in margine e regione solidos adjungitur: Intellige aureos. Ita Spelman. in Gloss.