Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STABILIO

STABILIO, (STABILIRE) Votum Stabilitatis in Monasterio emittere. Vide, Stabilitas. Regula reform. Monast. Mellic. in Chron. ejusd. pag. 350: Si monachus sive peregrinus sive alius de licentia sui praelati supervenerit petens suscipi ad monasterium sub forma hospitis, fiat secundum cap. 61. Regulae. Si autem intendat Stabilire, tunc diligenter conversatio ejus observetur.