Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STABILIO

STABILIO,² (STABILIRE) Ordinare, constituere, Hisp. Establecer, nostris alias Estaulir. Usatici Barcin. MSS. cap. 24: Si a vicecomitibus usque ad inferiores homines et milites, obierit quis intestatus et sine legali conditione suorum fevorum, erit licitum senioribus suis Stabilire illos fevos cum quibus voluerint de infantibus defuncti. Charta ann. 1320. ex Chartul. 23. Corb.: Ont recongnut qu'il ont fait et Estaully, font et Estaulissent leurs procureurs generaulx et especiaulx, etc. Alia ann. 1323. ex Chartul. S. Vinc. Laudun. Adams Chevrois de Laon guarde dou seel de la ballie de Vermendois à Laon Estaulit de par le roy. Hinc Establi, qui vices alterius gerit, procurator, vulgo Commis, in Ch. ann. 1308. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 302. r°. col. 1: En tele condition toutevoies que lidiz Jaques ou son Establi puisse prendre et arrester les blez et les farines des baniers. Unde Subestablir dicitur, cum procurator alterum procuratorem constituit. Lit. procurat. Mariae Blesens. ducissae Lothar. ann. 1348. in Chartul. 21. Corb. fol. 192. v°: Donnons auctorité.... de Subestablir autres procureurs, etc. Vide mox Stabilitare 3.