Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STABILITA

STABILITA, ae, in Statutis Delphinalibus pag. 38. videtur idem jus quod Reseandisia; quo scilicet dominus feudalis vassallum seu tenentem cogere potest, ut intra feudi sui terminos habitet aut mansionem habeat; quod interdum pecunia redimebatur. Comput. Castellan. Viennens. ann. 1322: Die 27. Aug. computavit Albertus de villa de Stabilita quam tenuit apud Vezeron. Charta ann. 1341. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 435. col. 1: Ipsos suos quoscumque subditos... a praedictis omnibus et singulis Stabilitis, focagiis, donis, liberavit, etc. Alia ann. 1349. ibid. pag. 588. col. 1: Item quod nec ipsi homines, nec alii quicumque homines, seu subditi Dalphinatus, aut aliarum terrarum dom. Dalphini teneantur ad aliquas Stabilitas. Comput. Castell. Graisivod. ann. 1348: Item solvit et deliberavit pro novem clientibus tenutis ultra numerum suae Stabilitae 18. sol. Vide Residentia in Residentes.