Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STABILITA

STABILITA,² Praesidium militare, Gall. Garnison. Statutum Philippi Pulchri Reg. Fr. ann. 1314. tom. 1. Ordinat. pag. 539: Vina, blada et alia victualia quecumque, que per commissos vobis districtus, ad Stabilitas nostras Flandrie, sive ad nostrum Flandrie exercitum.... portari.... faciatis. Ubi in Gallico sic legitur: Et laissez porter et mener bleds, vins et toute autre maniere de vivres, pour ladite guerre, par vos lieus, par vos distroits et par vos paiages, à nos Establies et à nos hostes de Flandres. Litterae Caroli Regentis ann. 1359. ex Chartophyl. Reg. Regest. 90. Ch. 444: Contra inimicos dicti regni pro posse servierunt et maxime in Stabilita et capitanaria dicti loci et in loco de Creciaco in Bria. Litterae Edwardi III. Reg. Angl. ann. 1348. apud Rymer. tom. 5. pag. 605: Item, dictus Comes, durante termino antedicto, non receptabit seu recipiet, vel intrare quovis ingenio permittet in villis, castris, et fortalitiis suis, aliquam munitionem seu Stabilitam gentium ad arma, sive peditum de parte inimicorum nostrorum. Stetit in Stabilita pro D. Barralo in camba de Bergebal per 2. menses in Charta ann. 1268. Vide in, Stabilitas. Hinc Stabilitare 1.