Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STABILITA

STABILITA,³ Vox fori Normannici, cum scilicet res, de qua est controversia, in manu regis ponitur, donec judicio decisa fuerit. Scacar. apud Cadomum ann. 1234. ex Reg. S. Justi in Cam. Comput. Paris. fol. 29. r°. col. 2: Puer infra aetatem non potest petere recordationem assisiae, nisi de lege vel terra, puta de duello, vel Stabilita, vel recordatione. Vide supra Estabilitas et Stabilia 2.