Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARGUMENTUM

ARGUMENTUM, Papiae Argute inventum, proprie ars vel stropha, qua quis fallitur. Passio SS. Perpetuae et Felicitatis: Est victus Argumentis Diaboli. Gregorius Magn. lib. 5. Epist. 31: Sub quolibet ingenio vel Argumento. Lex Burgundionum tit. 84. ยง 2: Nec extraneo per quodlibet Argumentum terrram liceat comparare. Vita S. Odonis Abbatis Cluniacensis: Cum viderent suam nullo modo praevalere industriam, vertebant se ad alia Argumenta. Matth. Paris. ann. 1226: Defensores urbis lapides pro lapidibus, tela pro telis... remittentes, et Argumenta pro Argumentis excogitantes, vulnera Galligenis laetifera inferebant. Vide Salmasium ad Tertulliani Pallium pag. 79.