Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO, Jejunium dicitur Scriptoribus Ecclesiasticis. Isidorus lib. 6. Orig. cap. ult. sect. 66. et Rabanus lib. 2. de Institut. Cler. cap. 18: Jejunium et Statio dicitur. Glossae Arabico-Lat.: Statio, jejunium. Atque ita pro quovis jejunio usurpant Cassianus lib. 5. de Coenob. Instit. cap. 20. 24. Collat. 2. cap. 23. Collat. 21. cap. 29. Acta S. Fructuosi et socior. n. 3. etc. Hermes in Pastoral. lib. 3. cap. 5: Respondi quoniam, Domine, Stationem habeo. Quid est, inquit, Statio ? et dixi: Jejunium; et dixit: Quid est illud jejunium ? Sicut solebam, inquam, sic jejuno.

Alii distinguunt stationem a jejunio: Jejunium enim,iidem Isidorus et Rabanus aiunt, est indifferenter cujuslibet diei abstinentia, non secundum Legem; sed secundum propriam voluntatem. Statio autem est observatio statutorum dierum, vel temporum: dierum, ut quartae et sextae feriae jejunium ex vetere lege praeceptum: temporum autem, ut jejunium quarti, quinti, septimi, et decimi mensis, et observatio Quadragesimae, quae in universo orbe institutione Apostolica observatur. Tertullianus lib. 2. ad uxorem: Ut si Statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas, si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivia exerceat. Idem contra Psychicos: Arguunt nos, quod jejunia propria custodiamus, quod Stationes plerumque in vesperam producamus. Et cap. 14. ejusdem libri: Cur Stationibus quartam et sextam Sabbati dicamus, et jejuniis Parasceven ? Ubi exerte Tertullianus stationem a jejunio distinguit, ostenditque stationem praescriptam a lege: jejunium ex mero arbitrio et propria devotione observatum. Exstant in Biblioth. Casinensi Auxilii Presbyteri Quaestiones Theologicae, in quibus quaerit: Quid intersit inter Stationem et jejunium.

Cur autem Statio dictum sit jejunium indictum, docet Ambrosius Serm. 25: Castra nobis sunt nostra jejunia, quae nos a diabolica infestatione defendunt: denique Stationes vocantur, quod stantes et commorantes in eis inimicos insidiantes repellamus. Isidorus loco citato: Statio autem de militari exemplo nomen accepit pro eo, quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindat: nam laetitia libentius, tristitia solicitius administrat disciplinam. Unde et milites, nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent. Vide quae Allatius observat de Missa Praesanctificatorum pag. 1550. et 1570. ex Joan. Phurne et Matth. Blastare.

Statio, veteribus dictus Coetus, sive conventus fidelium in Ecclesia, maxime is, qui dominico fiebat die, apud Tertullianum lib. de Corona militis: ita autem vocantur ejusmodi conventus, metaphora sumta a militibus, qui dum praesidium certo loco collocant, stationem facere dicuntur. Gregorius Nazianzen. orat. habita in Concilio CP: Χαίρετε Ναζηραίων χοροστασίαι, ψαλμῳδιῶν ἁρμονίαι, στάσεις πάννυχοι, παρθένων σεμνότης, etc. Alia de voce Στάσις vide in Glossar. med. Graecit. col. 1429.

Stationes praeterea dicuntur Ecclesiae, oratoria seu quaevis loca, ubi processiones Ecclesiasticae moram faciunt, in quibus orationes fiunt, aut decantantur Antiphonae, vel denique sacrum Missae Ministerium peragitur: ex quo processiones ipsas Stationes passim dictas observare est. Has primum omnium instituisse Cyrillum Patriarcham Alexand. scribit, nescio an ubique, Auctor Chronici Orientalis sub ann. 435. Solebant porro Christiani varias sibi deligere Basilicas, vel martyria, et in iis ad ipsa Martyrum sepulcra diebus Dominicis convenire, et sacrosancto Missae sacrificio, quod celebrabatur, interesse, et Corpus Domini accipere, ut est apud Tertullianum lib. de Orat. Denique cum eo ex variis Basilicis Clerus procedens conveniret, si quid difficultatis proponendum videbatur, in eo conventu definiebatur. Unde interdum, eodem Tertulliano teste lib. de Jejunio, Stationes usque in vesperum producebantur. Atque hac notione Stationis vocem accipiendam censent viri docti apud Cyprian. Epist. 41. et 42. Joannes Diacon. lib. 3. Vitae Gregorii M. cap. 18: Stationes per Basilicas, vel Beatorum Martyrum coemeteria, secundum quod hactenus plebs Romana quasi eo vivente certatim discurrit, sollicite ordinavit: per quas et ipse simul discurrens, dum adhuc eloqui praevaleret, 20. homilias Evangelii coram Ecclesia diverso tempore declaravit. Nicolaus I. PP. Epist. 8: Istius (Latinae) dictione linguae Constantinopolitana Ecclesia lectionem Apostolicam et Evangelicam in Stationibus fertur primitus recitare. Anastasius in S. Vitaliano PP: Item dominico die fuit Statio ad sanctum Petrum, et post Missas celebratas, valefecerunt sibi invicem Imperator et Pontifex, etc. Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 7: Feria secunda post Pascha procedere moris est clericos Stationem facturos apud S. Vincentium. Anselmus Leod. cap. 69. in Wolbodo Episc.: Stationes instituit, seu processiones, quae ab universo communiter Clero civitatis ad majorem Ecclesiam fiunt. Adde Synodum Pontigon. ann. 876. cap. 7. Hist. Translat. S. Sebastiani n. 53. 54. Vitam S. Joan. Reomagens. cap. 2. Lanfrancum in Decretis pro Ord. S. Bened. cap. 2. Anast. Bibl. in Vita S. Joan. Eleemosyn. n. 30. 79. Ordinem Romanum, Rupertum lib. 8. de Divin. Offic. cap. 2. Caesarium lib. 1. Miracul. cap. 7. Durandum lib. 7. cap. 1. n. 20. 21. etc.

In ejusmodi porro stationibus deferebantur publice ministeria sacra, quorum usus erat in sacris Liturgiis. Anastasius in S. Hilaro: In urbe Roma constituit ministeriales, (nempe calices) qui circuirent Stationes, Scyphum aureum pensant. lib. 8. Alii Codd. habent: In urbe vero Roma constituit ministeria, quae circuirent constitutas Stationes, scyphum autem stationatum (al. stationarium) pens. lib. 8. Leg. Stationalem. Vide infra. In Leone III. pag. 146: Fecit vero communicales ex argento purissimo per singulas regiones, qui praecederent per Stationes per manus Acolytorum numero 20. In Valentino II. pag. 166: Fecit amas argenteas 6. quae praecedunt per omnes Stationes. Praefatio ad Libellum precum Marcellini et Faustini, de Felice PP: Irrumpit in Urbem, et Stationem in Juli Basilica trans Tiberim dare praecipit. Infra: Per caemeteria Martyrum Stationes sine Clericis celebrabat.

Stationalis Crux, Quae ad stationes deferebatur et super altare reponi solebat. Benedictus in Ordine Rom. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 124: Primicerius cum schola, et subdiaconi regionarii, et acolythi cum Cruce Stationali S. Petri. Ibid. pag. 132: Tunc subdiaconus regionarius levat Crucem Stationalem de altari, plane portans eam in manibus usque ad ecclesiam. Stationales scyphi, qui scilicet per Acolytos praeferebantur in Stationibus, apud Anastasium in Hormisda. Vide supra.

Stationari, Stationem seu processionem peragere. Eckehardus Junior de Casibus S. Galli cap. 1: Crastinam autem processionem ad mansionariam suam S. Crucis disponens Ecclesiam, in proximo prato Stationari jussit. Ibi de gradibus ligneis Esdras Domini populum legem novam edocuit, etc.