Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,¹⁰ Apotheca, Boutique. Stationarius, Apothecarius. S. Fulgentius Homil. 66: Temporalis medici Statio videtur esse defixa, ubi herbarum redolent medicamina, et in tectis curationis inclusa renitent ferramenta, etc. Constitutiones Neapolitan. lib. 3. tit. 34. § 3. de Medico: Non contrahat societatem cum confectionariis, nec recipiat aliquem ad expensas suas pro certa pretii quantitate, nec ipse etiam habebit propriam Stationem... Lucrabitur autem Stationarius de confectionibus suis secundum istum modum: de confectionibus et simplicibus medicinis, etc. Mox: Nec Stationes ejusmodi erunt ubique, sed in certis civitatibus per regnum. Regimina Paduae ad annum 1272. apud Murator. tom. 8. col. 461: Facta fuit hoc anno domus communis Paduae, quae est juxta Stationes, ubi venduntur ferramenta. Chron. Veron. ad ann. 1206. ibid. col. 623: Et tunc combusserunt domos illorum de Carcere, Stationes mercatorum, etc. Statuta Mutin. rubr. 35. fol. 6. v°: Statutum est pro publica et evidenti utilitate mercatorum communis Mutin. existentium in Stationibus palatii novi, quod dictae Stationes debeant claudi, scilicet inter unam et aliam viam de muro unius quadreli. Vide Cujacium lib. 2. Observat. cap. 40.

Pro notarii officina occurrit in Nov. 44: Scientibus (tabellionibus) quia si praeter haec aliquid egerint, cadent omnino iis quae vocantur Stationibus. Quod de tabellionum munere interpretatur ibi Gothofredus. Vide Marin. Diplom. Papyr. ad num. 75. not. 9. et Massmanni Libellum Auralium pag. 11.