Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,¹² Locus publicus, ubi mercatores merces suas venum exponunt, idem quod Hala. Charta ann. 1375. in Reg. 108. Chartoph. reg. ch. 272: Quod ad monasterium praedictum (S. Dionysii) pertineret... omnimoda juridictio et justitia alta, media et bassa in campo sive terra, in qua ab antiquo est consuetum teneri et sedere inditum, et specialiter in logia seu Statione draperiorum villae Paris. Vide Logium 3.