Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,² Communio, seu ordo a communionem accepturis servandus. Ordo Rom. II. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 50: Deinde venit archidiaconus cum calice ad cornu altaris, et annunciat Stationem: et refuso parum in calicem de scypho inter manus acolythi, accedunt primum episcopi ad sedem, ut communicent de manu Pontificis secundum ordinem. Sed et presbyteri omnes ascendunt ut communicent ad altare.