Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,⁵ Convivium, pastus, praebenda panis et vini. Charta Hugonis Episcopi Gratianopolit. ex Tabul. Eccl. Gratianop.: In Ecclesiis B. Mariae de Arvisio, et S. Johannis, et de deserto, retinui Stationem cum sociis sex a festivitate Apostolorum Petri et Pauli, usque ad Assumptionem B. Mariae. Charta Willelmi Episc. Paris. ann. 1229. in M. Pastorali lib. 20. Ch. 18: Ut pro carnibus singularum Stationum, quae dicuntur Pastus, 12. librae et 3. solidi a nobis....... persolvantur. Charta Odonis Episc. Parisiens. anno 1205. ibid. lib. 20. ch. 5: Concessimus eidem Capitulo in eodem festo Pentecostes Stationem unam de pane et vino, et carnibus porcinis, nobis et successoribus nostris perpetuo percipiendis. Adde Ch. 102. et Chartam aliam Petri Episcopi ann. 1208. ibid. pag. 423: Nota, quod magna Statio panis valet 77. panes, et parva Statio valet 72. panes: item magna Statio pecuniae valet 72. sol. 9. den. ob. et parva Statio valet 67. sol. 9. den. ob. Necrologium Ecclesiae Parisiensis: 6. Idus Januarii, eodem die obiit Theobaldus Parisiens. Episcopus, qui dedit nobis duas Stationes quatuor ferculorum, quarum una redditur ab Episcopo in Nativitate B. Mariae, altera in die obitus ejus. 3. Id. Julii: Obiit Odo Parisiensis Episcopus, in praesenti sepultus Ecclesia, qui dedit nobis Stationem panis, vini, et carnium in festo Pentecostes reddendam. Passim ibi.

, De his Stationibus lucidiorem et copiosiorem explicationem invenies in Cartulario N. D. Paris. p. p. Guérard, t. I, p. clxii. p. clxvii.,