Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,⁶ Minuti quidam Canonicorum reditus hac voce designantur, in Charta Mauricii Episcopi Paris, ex Tabul. S. Clodoaldi: Postulavimus ut cujusdam partis praedicti beneficii panis et vini videlicet et quorumdam minutorum reddituum, quos Stationes vocant, caritatum etiam defunctorum pauperes clericos ejusdem ecclesiae participes facerent.