Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,⁷ Domus, ubi quis stat, habitat. Charta Rodulfi Episc. Cabilon. ann. 980. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novae edit. col. 226: Quam ab una parte claudit Statio mansionaria Oidolonis canonici. Tabul. Montis Majoris: Ublias autem unusquisque qui Stationem habet, et per se focum facit, circa Kal. Januarias ex debito persolvere debent. Vide Stare 3. et Stativa.