Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,⁸ Tabulatum, nostris Estage. Charta Ludovici Crassi Reg. Franc. ann. 1134. ex Tabul. Montis Mart.: Domum praeterea Guerici et Stationes et fenestras ibi constructas, etc. Tabul. S. Martialis Lemovic.: Dono et concedo Deo et S. Martiali et fratribus in hoc monasterio servientibus ad portam stercoris in domo quae fuit Chatardi Pictavini quae quinque Stationibus dividebatur, tres ex ipsis totas ex integro, hoc est inferius et superius, et duos solidos. Epistola Balduini Imp. CP. de expugnata Constantinopoli: Turris lignea erigitur super murum Stationibus tribus, aut quatuor, multitudinem continentibus armatorum. Vide Stagium et Tristega.