Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATIO

STATIO,⁹ Item quod Mutatio, in leg. 36. et 65. Cod. Th. de Cursu publ. (8, 5.) et leg. 1. de Curios. (6, 29.) ubi Gothofredus.

Stationarius, in Glossis Graeco-Lat. dicitur, Ἐπίσταθμος, ὁ τοῦ σταθμοῦ ἡγούμενος, ὁ ἡγούμενος τῆς μονῆς, manceps: qui scilicet in mansionibus equorum publicorum curam gerit. Qui cursui publico praeest, in lege 1. Cod. Th. de Cursu publ. (8, 5.) Adde leg. 2. de Cohortal. (8, 4.) leg. 31. de Episc. (16, 2.) eodem Cod. ubi Jacob. Gothofred.