Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARGUMENTUM

ARGUMENTUM,⁴ in examinatione aut supplicio reorum, sunt vincula, compedes et alia id genus. Vita S. Nicasii in aliis edit. Nicetii, melius Episc. Lugdun. tom. 1. April. pag. 101. B.: Argumenta, quibus constringebantur adstricti, cum suo baculo tetigisset, statim vigor est ferri confractus. Passio S. Euphemiae apud Prosperum Martinengium: Confestim descripta sunt omnia Argumenta rotarum. Argumenta lapidum, ibidem: ubi Metaphrastes habet ὄργανον τῶν τροχῶν, μηχανιϰόν ὄργανον. Italis Argumenti, sunt etiam ferramenta, instrumenta.