Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATURA

STATURA, Hominis altitudinis mensura, la hauteur d'un homme. Gloss. Lat. Gr.: Statura, ἀνάστημα, μέγεθος σώματος, μῆϰος ἡλιϰίας. Glossae aliae: Statura, σώματος στάσις. Anastasius in S. Hadriano sub finem, de Tiberi fluvio exundante: Et per plateas, se extendens usque ad Pontem Antonini, ipsumque evertens murum, egressus in suo se iterum univit alveo, ita ut in via lata amplius quam duas Staturas ejusdem fluminis aqua excrevisset, etc. Habetur eadem notione paulo ante. Annalista Saxo apud Pertz. Scriptor. tom. 6. pag. 571: Ad primam usque cementarii Staturam murus ejusdem surrexit ecclesiae. Vide Glossar. med. Graecit. in Ἡλιϰία, col. 475.

Sed et nude pro Altitudo. Constit. MSS. Petri III. reg. Aragon. ex Cod. reg. 4671: Habeat facere domunculam ipse Johannes habentem duodecim palmos de longitudine et sex de latitudine et duas cannas de Statura sive de altitudine.