Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STATURA

STATURA,² Statua, imago. Testam. Guillelmi Narbon. Vicecom. ann. 1397. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1629: In quibus siquidem tumulis faciendis, videlicet in nostro, de et super fiat Statura, seu imago lapidea similis corpori nostro, armata armis lapideis, et cum picturis.... Rursus vero de et super dicto tumulo dictae dominae matris nostrae fiat, et fieri volumus et jubemus, alia Statura, sive imago lapidea similis corpori dictae dominae matris nostrae, et ad modum unius dominae vidualis. In tumulis vero et Staturis praedictis nos testator praedictus fieri et depingi, ac apponi, ac affigi volumus arma et signa Narbonesii.