Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STIPENDIUM

STIPENDIUM, Quidquid vitae sustentandae est necessarium. Charta ann. 850. in Append. ad Marcam Hisp. col. 785: Ut nostris futurisque temporibus ipsae res ejusdem monasterii rectorumque suorum et monachorum ibidem degentium proficiat utilitatibus Stipendlisque in augmentum. Charta Hugonis Magni ann. 940. apud Mabill. tom. 3. Annal. pag. 709: Concessimus ad praefatum S. Juliani monasterium in victualibus, Stipendiis monachorum, ceterisque eorum utilitatibus, etc. Vita S. Maximi tom. 1. Jun. pag. 93: Eat et ipse vobiscum et accipiat Stipendia corporis necessaria. Adde Gloss. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 18. et 70. Carol. M. Capitul. lib. 5. cap. 185. ex Concil. Magunt. ann. 813. cap. 9.

Stipende, eadem notione, in Charta ann. 1258. ex Chartul. S. Petri de Monte: Et sai aquiteit toutes mes Stipendes, que li abbés et li covens me devoient.