Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STRATUS

STRATUS, Lectus. Gesta Berarii Episc. Cenoman. apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 172: Eadem nocte Papam Romanum quidam per visionem ita allocutus est. Cur te, inquit, tam gravis somnus opprimit, ut Stratibus deditus curam tuae provinciae negligas ?....... His auditis Papa Romanus sine mora a lecto exsiliens, etc.

Chartul. Celsinian. ch. 881: Dimitto etiam tres cotos, tres Stratos, tres coxinos novos, ubi tres monachi jaceant.