Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): genitus

genitus, a, um

erzeugt, geboren, synonym mit filius (← sub a) und natus (←), der Gegensatz zu ingenitus (←): genitum, secundum quod est idem, quod natum, non dicitur a generando, sed a gignendo, 3 sent. 8. 1. 1 ad 1; genitus, id est a quodam principio temporis esse incipiens per generationem, 1 cael. 22 e; genitum dicitur tribus modis. Quorum primus est, si aliquid prius non fuit et postea incoepit esse, sive per generationem, sicut homo, sive sine generatione, sicut tactus, dummodo illud, quod dicitur genitum, quandoque non sit et iterum postea sit. Secundo modo dicitur aliquid genitum, si possibile sit illud incipere esse, sive possibile determinetur per verum, ut scilicet dicatur possibile, quod potest esse, sive determinetur per facile, ut scilicet dicatur possibile fieri, quod de facili potest. Tertio modo dicitur aliquid genitum, cuius potest esse generatio, ut per hoc procedat de non esse in esse, et hoc indifferenter, sive iam esse incoeperit et hoc per fieri, id est per modum generationis, sive nondum esse incoeperit, sed contingat illud esse incipere per modum generationis. Apparet etiam secundum praemissa ratio horum modorum. Quia cum dicitur aliquod genitum secundum primum modum, asseritur actualis incoeptio, non autem modus determinatus incipiendi, quem significat generatio. Secundum autem modum secundum asseritur possibilitas incoeptionis absque determinato modo incipiendi; et hic modus potest distingui in duos secundum distinctionem potentiae. Secundum autem modum tertium asseritur non solum incoeptio, sed determinatus modus incipiendi; et hic modus potest distingui in duos, quia vel asseritur determinatus modus incipiendi secundum actum, ut quia sit aliquid iam generatum, aut secundum potentiam, ut quia aptum natum sit generari, ib. 24 d; non tamen omne huiusmodi dicitur genitum, sed proprie, quod (a principio vivente coniuncto) procedit secundum rationem similitudinis. Unde pilus vel capillus non habet rationem (Wesen) geniti et filii, sed solum quod procedit secundum rationem (Weise) similitudinis, non cuiuscumque, nam vermes, qui generantur in animalibus, non habent rationem generationis et filiationis, licet sit similitudo secundum genus, sed requiritur ad rationem talis generationis, quod procedat secundum rationem similitudinis in natura eiusdem speciei, sicut homo procedit ab homine et equus ab equo, th. I. 27. 2 c.

Zu sapientia genita → sapientia sub a.