Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STUDIUM

STUDIUM, Academia publica, Universitas. Capitolinus in Antonino Philos.: Apud AEgyptios civem se egit et Philosophum in omnibus Studiis, templis, locis. Ulgerius Scholasticus deinde Episcop. Andegav. in Epitaphio Marbodi Episcopi: Curans ut fieret virtutem quod redoleret, Transtulit huc Studium, transtulit ingenium. Studium generale, in Bulla Urbani V. et VI. pro fundatione Academiae Wiennensis in Austria, apud Lambecium lib. 2. Commentar. de Bibl. Caesar. cap. 5. Oxoniense Studium, apud Radulfum in Miracul. S. Richardi Episc. Cicestrensis n. 13. Hist. Cortusiorum lib. 5. cap. 5: Civitatem (Bononiam) cum Studio reformavit in totum. Lib. 7. cap. 9: Bononia interdicitur, Studio privatur. Adde lib. 9. cap. 14. Ita apud Scriptores non semel. Occurrit tom. 3. Conc. Hispan. pag. 691. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 411. apud Mabill. tom. 5. Annal. Bened. pag. 201. Acher. tom. 6. Spicil. pag. 81. 496. 497. Steyerer. in Comment. ad Histor. Alberti II. Ducis Austr. col. 416. etc. Vide Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 3. cap. 21. § 154.

Nostris, Estude, eadem acceptione. Lit. remiss. ann. 1399. in Reg. 154. Chartoph. reg. ch. 644: Lambert Oudinet estudiant en l'Estude et université d'Orléans, etc.

Studium, Schola, Gall. Ecole. Mirac. S. Nicetae tom. 4. Sept. pag. 7. col. 2: Qui adolescens cum ad Studium ire intenderet, aquam usque Rivoaltum transfretando submersus fuit cum libris in sacculo ad collum adnexo sub chlamyde.

Studium, Conclave ubi studetur. Acta B. Petri de Luxemburgo tom. 1. Jul. pag. 513: Chorda reperta fuit sub nattis Studii sui. Vide Sudiolum.

Nostris etiam Estude. Charta ann. 1375. in Reg. 107. Chartoph. reg. ch. 35: Comme maistre Raoul de Praelles a entention de faire aucunes Estudes spatieuses et secretes pour mettre ses livres, dont il a pluseurs, etc. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 176. ch. 566: La suppliante print furtivement dans l'Estude de maistre Jehan Hebert chanoine de l'église d'Arras, etc.

Ad Studium, Studiose, diligenter. Bartholomaei Scribae Annal. Genuens. ad ann. 1247. apud Murator. tom. 6. col. 513: Homines Portus-Veneris, qui cum galea una iverant in cursum, ceperunt galeam unam domini Friderici, quae armata fuerat ad Studium in regno.