Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STULTUS

STULTUS, Jocularis, qui Principi est a jocationibus. Extractum computi ann. 1327. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 216. col. 2: Item, pro sella Rollerii Stulti dom. Humberti Dalphini solvit Thomassino, xiv. sol. Idem aliquando praestitisse mulieres docet Computus alter ibid. pag. 277: Item, mulieri fatuae quae moratur in domo, gran. x.

Sultorum Festum. Vide Kalendae.