Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): STYLUS

STYLUS, vel Stilus. Praefatio AElfredi, Regis Angl. ad S. Gregorii Pastoralem sub finem: In anglicum sermonem eum converti, et ad unamquamque Episcopi sedem in regno unum misi, superque singulos libros Stilum qui est 50. mancussae. Et ego praecipio in Dei nomine, ne quis de libris hunc Stilum tollat, neque librum de templo, etc. Ubi Saxon. aestel praefert, id est aestimatio, ex aesto, eadem notione.