Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUB

SUB, pro Super, Gall. Sur. Chron. Episc. Metens. tom. 6. Spicil. Acher. pag. 648: Trabes vetustate dissoluta, subito Sub altare S. Stephani lapsa, etc.

Sub. Per sub, Subter, ni fallor, Gall. Par-dessous. Consuet. Monast. S. Germani a Pratis inter Probat. Hist. ejusdem Monast. pag. 145. col. 1: Nos transibimus per Sub capsam, et ipsam osculabimur, et stabimus ordinatim in navi monasterii, et incipietur Gloria laus.