Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBDIACONI

SUBDIACONI, qui Graecis ὑποδιάϰονες, in Concilio Laodic. cap. 22. ὑπηρέται, uti vocem hanc interpretatur Dionysius Exiguus. Horum Ordo in Ecclesia haud recentis est instituti, cum Subdiaconorum meminerint Canones Apost. cap. 42. et 43. S. Ignatius Epist. ad Antioch. S. Clemens in Constit. Apost. S. Cyprianus Ep. 24. etc. S. Epiphanius in Exposit. fidei Catholicae, etc. Eorum officium sic describit Alcuinus lib. de Divin. Offic.: Subdiaconus, subminister, eo quod sub Diacono sit, illius ministerium est, ut ministret Diacono, id est, deferat ei linteum, super quod consecrandum est corpus et Sanguis Domini: deferat ei patenam cum oblatis, et calicem in quo vinum et aqua habeatur, quia de latere Domini processit sanguis et aqua. Peracto sacrificio, mysterium corporis et sanguinis Domini, quae superfuerint, a Diacono colligenda vel deportanda suscipit. Adde Amalarium lib. 2. cap. 11. Rhabanum lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 8. Ivonem Carnot. serm. de Excellentia Ordinum Eccl. Honorium Augustod. lib. 1. cap. 179. Stephanum Eduensem Episcop. lib. de Sacramentis altaris cap. 5. Canones Hibernic. lib. 10. cap. 13. Gillebertum Lunicensem Episcop. de Usu Ecclesiastico, etc.

Quo vero ritu ordinarentur Subdiaconi, quorum consecratio ad solos Episcopos pertinere dicitur in Capit. Caroli M. tom. 1. col. 329. tradunt Concilium Carthag. IV. cap. 5. Ordo Romanus, Sacramentarium S. Gregorii, Isidorus lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 10. etc. Ita autem Ordo Romanus: Subdiaconus, cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de manu Episcopi accipiat vacuam, et calicem vacuum: de manu Archidiaconi accipiat urceolum cum aquemanili, ac manutergium, etc. Quaerit hoc loco Amalarius, unde sumtus in Ecclesia usus, ut Subdiaconi legant lectionem ad Missam, cum hoc non reperiatur ex ministerio sibi dato in consecratione commissum, neque ex literis Canonicis, neque ex nomine suo. Respondetque, Subdiaconum esse subditum Diacono ratione officii: olim vero Diaconum non legisse Evangelium, quod non erat scriptum: sed postquam statutum est a Patribus nostris, ut Diaconus legeret Evangelium, statutum fuisse, ut et Subdiaconus legeret Epistolam sive Lectionem.

Quaerunt alii, an Subdiaconorum Ordo inter sacros et majores ordines habendus sit. Nam inter minores reponitur in Concilio Laodiceno can. 21. ubi Subdiaconi ὑπηρέται dicuntur, et sacra vasa tangere prohibentur. Deinde cum per manus impositionem non ordinarentur, videntur potius minoribus ordinibus accensendi. Denique etsi Gregorius M. Subdiaconos a minoribus ordinibus distinguat, non tamen sequitur, eorum ordinem sacrum fuisse, idque firmatur auctoritate Petri Cantoris, qui vixit anno 1197. qui de novo institutum esse scribit, ut Subdiaconatus sacer Ordo esset: quod, ut quidam asserunt, decretum demum in Synodo Beneventana sub Urbano II. vel Victore III. id est anno 1087. vel 1091. unde iis interdictae nuptiae. Vide Joannem Sarisber. Epist. 68. Interim observare licet in veteri Charta, scripta Ravennae sub Justiniano, nescio quem Gratianum Subdiaconum, literas nescientem, et alia manu subscribentem, apud Brissonium in Formulis pag. 646. ut Comitem Palatii, in Tabulario Casauriensi.

Subdiaconorum ordinem inter sacros et majores ordines habitum fuisse ante ann. 1087. colligitur ex Conc. Bitur. ann. 1031. apud Labbeum tom. 2. Bibl. MSS. pag. 786: Ut episcopi nullum amplius ad Subdiaconatus gradum ordinent, nisi in praesentia episcopi, ante altare sedis, Deo promittat nunquam se habiturum uxorem neque concubinam; et si tunc habuerit, mox ei abrenuntiet, quod lingua Francorum gurpire dicimus.

Subdiaconi Regionarii, dicti Romae, qui per regiones urbis diebus stationum Pontifici ministrabant celebranti, qui per manus eorum mutabat vestimenta solemnia, cum sacra facturus esset, ut colligitur ex Ordine Romano. Amalarius lib. 2. de Eccl. offic. cap. 11: Subdiaconus regionarius tempore sacrificii stat in facie Pontificis: ideo necesse est, ut subsequentes necessaria a foris ministrent. Gregorius M. lib. 7. Ind. 1. Epist. 17: Sicut in Schola Notariorum atque Subdiaconorum per indultam longe retro Pontificum largitatem sunt Regionarii constituti, etc. Adde lib. 8. Ep. 5. Subdiaconus Regionarius primae Regionis; Subdiaconus Regionarius Regionis sextae, apud Anastasium in S. Silverio. Primitus tantum 7. fuerunt, postea 7. alii additi, denique 7. alii, eorumque numerus unius et viginti factus, quorum primus vel Prior Subdiaconorum in Ordine Romano nuncupatur. Idem Anastasius in S. Fabiano PP.: Hic Regiones divisit Diaconis, et fecit 7. Subdiaconos, qui 7. Notariis imminerent, ut gesta Martyrum in integro colligerent.

Subdiaconi Palatini. Vetus Codex Vaticanus apud Baronium ann. 1057. num. 22: Subdiaconi omnes numero viginti et unus, septem Regionarii, qui Epistolas et lectiones cantant in stationibus; septem Palatini, qui idem munus praestant in Ecclesia Lateranensi; septem alii, qui dicuntur Schola cantorum, qui cantant tantummodo, quando summus Pontifex celebrare consuevit. Johannes Diac. de Eccl. Lateran. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 567: Debent etiam ibi esse septem Subdiaconi Palatini, et schola cantorum, scilicet alii septem Subdiaconi, qui vocantur Regionarii. Isti debent legere lectiones et epistolas in stationibus ecclesiarum Romae constitutis. Alii septem, scilicet schola cantorum, debet canere officium, dum dominus Papa celebrat Missam in Basilica Lateranensi, et in aliis. Alii vero septem Palatini epistolam debent legere in palatio ad Missam Apostolici, et in eadem patriarchali basilica Lateranensi, nec non etiam ad Missas ipsius Apostolici.

Subdiaconi Basilicarii, Iidem, qui Regionarii, sic nuncupati, quod Pontifici certis officiis assisterent et servirent, ut in camera, in mensa, et in processione crucem ante ipsum deferrent. Eosdem cum Palatinis esse volunt.

Subdiaconus de Armario, Cui armarii seu Bibliothecae cura demandata erat. Conc. Romanum ann. 904. apud Mabill. tom. 1. Musei Ital. pag. 87: Johannes Aretinus dixit: Benedicte scripsisti hanc Synodum. Qui dixit: Non ego scribere debui, sed Subdiaconus de Armario. Vide Armaria 3.

Subdiaconissa, Uxor subdiaconi, a qua tamen abstinet, in Concilio Turonensi II. can. 19. Castitatem autem observare, perinde ac Diaconi, jussi Subdiaconi, ut est apud Gregorium M. lib. 1. Epist. 42. lib. 3. Ep. 34. Ivonem, Gratianum, et alios.