Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBITO

SUBITO, (SUBITARE) Re quapiam insolita et subitanea percelli, expavescere. S. Cyprianus Epist. 57: Steterunt fortes, et ipso dolore poenitentiae facti ad praelium fortiores, ut appareat nuper Subitatos esse, et novae atque insuetae rei pavore trepidasse. Guillelmus Forestier de Guill. Vastel Abbate Montis S. Catharinae apud Mabill. tom. 5. Annal. Bened. pag. 632: Morte repentina cecidit mox ille cathedra,   Ante cubile suum mors Subitavit eum.

Nostri Avoir Soulpte, eodem sensu, dixerunt. Lit. remiss. ann. 1471. in Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 148: Le suppliant veist icellui Raoult assis sur du bois, duquel il eut paour et Soulpte. Soubiter, pro Sorbiter, ut puto, a Lat. Sorbere, in Bestiar. MS. ubi de Hyaena: Car elle mangue les mors, Et en leur sepucres habite, Trestous chiaus devore et Soubite.

Subitare vero hic allatum ex tom. 5. Annal. Bened. Praeoccupare, ex improviso aggredi sonat. Sups, pro Soudain, tout-à-coup, Subito, in Lit. remiss. ann. 1373. ex Reg. 105. ch. 37: Jehan de Vaux failli Sups de son souper et courut Sups à sadite femme.