Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBITO

SUBITO,² (SUBITARE) Subito venire ac insperato. Pontius Diacon. in Vita S. Cypriani: Cum ecce Proconsulis jussu ad hortos ejus... cum militibus suis Princeps repente Subitavit: immo, ut verius dicam, Subitasse se credidit, unde enim posset tamquam improviso impetu mens semper parata Subitari. S. Eulogius lib. 2. Memorial. Sanct. cap. 10: Gaudensque multipliciter in Subitatione insperatae salutis, etc. Vide Desubitare.