Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBJECTO

SUBJECTO, (SUBJECTARE) Dominium alicujus agnoscere, subjectionem profiteri. Charta ann. circ. 1288. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 381. col. 1: Venientes extranei ad habitandum in castro et villis Pedemontis, constituuntur et constitui debent sub dominio Cassinensis abbatis, et non possunt Subjectare dominium singularis personae vel ecclesiae. Sougiter, pro Soumettre, Subjugare tom. 1. Fabul. pag. 158: Li bons rois de Gresse et d'Egite, Avoit desouz ses piez Sougite De novel Ynde la major.