Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBLIMIS

SUBLIMIS, Sublimes potestates dicuntur Praefecti Praetorio, in Cod. Theod. tit. 28. lib. 11. de Indulg. debit. leg. 6. Iisdem titulus Sublimitatis tribuitur ibidem leg. 18. de Agent. (6, 27.) Vide Praefat. in Digest.

Sublimes Scholae, Theologicae, in Chronic. Mauriniac.: Habens secum velut auxiliatorem magnum Willelmum Catalaunensem Episcopum, qui Sublimes scholas rexerat.