Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUBLIMITAS

SUBLIMITAS, Titulus honorarius Regum, apud Nicolaum I. PP. Epist. 36. 50. in Charta Caroli Simplicis Reg. Fr. ann. 918. inter Probat. Hist. Sangerm. pag. 21. apud S. Bernardum Ep. 255. etc. Episcoporum, apud Facundum Hermianensem libro contra Mocianum, initio, Ruricium lib. 2. Ep. 11. 40. 52. 62. Joannem VIII. PP. Epist. 30. etc. Vide Sublimis.

Eo etiam donatur Campaniae comitissa in Charta ann. 1206. ex Chartul. Campan. fol. 270. v°: Venerabili et karissimae dominae, suae Blanchae comitissae Trecensi palatinae H. decanus totumque Cathalaunensis ecclesiae capitulum,...... rogamus... Sublimitatem vestram, quatinus, etc. Sed et hunc sibimet tribuit abbas Angeriacensis in Chartul. ejusd. monast. fol. 169. r°: Alduinus abbas divina annuente misericordia S. Joannis Angeriaci monasterii,....... accessit ad nostram Sublimitatem quidam vir, etc.